Hľadaný výraz: mt 13,1-23, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare; 2 et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut in naviculam ascendens sederet, et omnis turba stabat in litore. 3 Et locutus est eis multa in parabolis dicens: “ Ecce exiit, qui seminat, seminare. 4 Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres et comederunt ea. 5 Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam, et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae; 6 sole autem orto, aestuaverunt et, quia non habebant radicem, aruerunt. 7 Alia autem ceciderunt in spinas, et creverunt spinae et suffocaverunt ea. 8 Alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum. 9 Qui habet aures, audiat ”. 10 Et accedentes discipuli dixerunt ei: “ Quare in parabolis loqueris eis? ”. 11 Qui respondens ait illis: “ Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum, illis autem non est datum. 12 Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem non habet, et quod habet, auferetur ab eo. 13 Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt; 14 et adimpletur eis prophetia Isaiae dicens: "Auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis. 15 Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt et oculos suos clauserunt, ne quando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur, et sanem eos". 16 Vestri autem beati oculi, quia vident, et aures vestrae, quia audiunt. 17 Amen quippe dico vobis: Multi prophetae et iusti cupierunt videre, quae videtis, et non viderunt, et audire, quae auditis, et non audierunt! 18 Vos ergo audite parabolam seminantis. 19 Omnis, qui audit verbum regni et non intellegit, venit Malus et rapit, quod seminatum est in corde eius; hic est, qui secus viam seminatus est. 20 Qui autem supra petrosa seminatus est, hic est, qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud, 21 non habet autem in se radicem, sed est temporalis; facta autem tribulatione vel persecutione propter verbum, continuo scandalizatur. 22 Qui autem est seminatus in spinis, hic est, qui verbum audit, et sollicitudo saeculi et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. 23 Qui vero in terra bona seminatus est, hic est, qui audit verbum et intellegit et fructum affert et facit aliud quidem centum, aliud autem sexaginta, porro aliud triginta ”.

1

mail   print   facebook   twitter